COHORS

COHORS
COHORS
περίβολος est, quâ plurima aedificia continentur. Varro, Cohors, quod, ut in villa ex pluribus tectis coniungitur ac quiddam fit unum, sic haec ex manipulis copulatur Cohors. Unde et cohortem pro villa dixêre. Addit, a coercendo dictam. Sed aliter Salmasius: Ex voce, mquit, Graeta χόρτος, facta est Latina Hortus, quô nomine Villam Veteres appellabant, ut videre est apud Plin. l. 19. c. 4. Hinc Cohortem dixêre, aream cum horto, i. e. cum villa iunctam. Nam Cohortes proprie, areae murô et aedificiis cinctae, ad villam, adiunctae: eaeque duplices, Exterior ac Interior; ve Gallis hodieque. quam altam et bassam curtem vocant; cohortes enim postea cortes et curtes, vide ibi. Plura videl. aedificia cum horto iuncta sic dicebantur, et σθ´γχορτα. Erant autem rotundae huiusmodi in villa cohortes: a qua rotunditatis forma, certus numerus mitlitum in legione Cohortis nomen accepit, ut mox dicemus. Quemadmodum Graeci ab eadem ratione πείρας vocârunt, quae Latinis Cohortes. Haec namque confertae multitudinis natura est, ut in circulum se stipet et in orbem conglobet. Cohortibus porro villarum similia fuisse, quoad figuram, Mapalia Poenorum, ait Cato: quae Salustius aedisicia fuisse oblonga lateribus incurvis, quasi navium carinas, adeoque ovalis figurae, scribit. Attegias vocavit Iuvenalis, Sat. 14. v. 196. Sosipater Καλύβας, quod idem est. Vide salmas. ad Solin. p. 310. et 311. E' villisad castra vox transiit, uti dictum. Fuit autem Cohors, ex maioribus legionis partibus: quemadmodum enim equestres copiae in Turmas et Decurias: ita pedestres in Cohrotes et Centurias erant divisae. Et quidem eraut Rosino in iusta Legione Cohortes decem, quarum quaelibet tres manipulos, manipulus duas militum centurias continebat: Sie Cohors sexcentis militibus constiterit. Salmasius vero illas quingenarias facit, h. e. hominum quingentorum, ad Solin. p. 717. Illarum prima reliquas et numerô militum et dignitage praecessit, utpote Aquilae custos et Imperatorum imaginibus insignis. Vide Modestum ac Vegetium. A'C. Mario Cohortes primum institutas volunt Eruditi, eo quod nulla earum apud Livium mentio. Cohors miliaria dicta est prima, Legionis totius caput: Pilata, a pilis, telorum genere Romanis usitato nomen babuit: Praetoria, dicta est militum Praetorianorum, quos in corporis seu tentorii sui custodiam Prartor elegit. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 5. ac infra Turma. Sed et Cohors in Theatro locum habuit: Uti enim per cuneos disposuit Caesar, quos Praefectos ordinum appellabat, qui excitarent de sede, quam quis contra Legem oecupâsser: ita ad seditiones et rixas cohibendas. statio Cobortis erat in Theatro
a Principibus posita: quam Nero postmodum ad speciem libertatis sustulit. Ante Principum vero imperia, ei muneri praepositi fuerant Lictores atque Viatores: quos in eodem officio apud Graecos, Π῾αβδούχους appellatos novimus. I. C. Scaliger, Poetices l. 1. c. 21. Tandem pro quacumque hominum congregatione, apud probatos Auctores, vox accipi coepit. Unde Cohors Pythagorae, apud A. Gellium, 1. 1. c. 9. Socratis, apud eundem, l. 2. c. 18. etc. pro Collegio discipulorum, ut clarius patet, ex eodem l. 13. c. 5. Aristoteles Philosophus annos iam fere natus duo et sexaginta, corpore oegrô affectôve ac spe vitae tenui furt. Tunc
omnis eius sectatorum cohors ad eum accedit etc. Inprimis vero celebris Cohors amicorum, apud veteres Principes. De Alexandro Curtius, l. 6. c. 7. Ceoalinus ---- operiens aliquem ex prima cohorte am,icorum, quo introduceretur ad Regem. Ubi prima habet, quia plures fuêre amicorum cohortes et quasi gradus, tum apud priscos Reges, tum, imitatione eorum, apud Imperatores postmodum Romanos ut Lipsius docet ad illa Taciti, l. 6. Annal. c. 9. quem Druso fratri percarum, in Cohortem suam transtulerat: et nos supta vidimus, voce Amici. Eiusautem gradus atnicos τοὺς μεγίςους φίλους vocat Plut. Alexandro, c. 83. Ε῾ταίρων meminit Arrian. de eodem Alexandro agens, l. 3. c. 2. eorumque equitatui Philotam praefuisse, addit. Ubi Interpretem, vocem Graecam Sociorum reddentem, pro Amicorum, refellit Freinshemius, tum ex Curtio, l. 6. c. 9. ubi Principes nobilissimae iuventutis illos vocat, quibus praefectus Philotas; tum ex iplo Arriano, qui polt Ε῾ταίρων mentionem, τῶ Ξυμμάχων i. e. Sociorum, meminit. Vide quoque infra voce Pagius. Ab his itaque Cohortibus nomen dein post invenerunt Cohortalini, de quibus mox.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Cohors — (lat.), 1) ursprünglich irgend ein beliebiger Truppenkörper; 2) ein Legionstheil im römischen Heere, welcher aus je einem Manipulus Hastaten, Principen u. Triariern bestand u. in der alten Zeit der Republik nur eine Bedeutung im Zug od. Lager… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • cohors — index cohort Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

  • Cohors XV Voluntariorum — civium romanorum Activa Desde 9 hasta ¿260?. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

  • Cohors I Celtiberorum Equitata civium romanorum — Activa Desde c. 80 hasta 409. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

  • Cohors IIII Lingonum equitata — Vista de las ruinas del Castellum Segedunum y de sus termas, base de la unidad. Activa Desde 97 hasta p …   Wikipedia Español

  • Cohors I Lingonum equitata — Activa Desde 80 hasta mediados del siglo III. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

  • Cohors V Lingonum — Porta Praetoria del castellum Porolissum, base de la cohorte Activa Desde 85 hasta mediados del siglo III …   Wikipedia Español

  • Cohors I Galica Equitata civium romanorum — Activa Desde el 10 hasta 409. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

  • Cohors III Lingonum — Activa Desde 78 hasta finales del siglo II. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

  • Cohors II Lingonum equitata — Activa Desde 73 hasta principios del siglo V. País Imperio romano Tipo …   Wikipedia Español

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”